Exorcizamus te, omnis immundus spiritus, omnis satanica potestas, omnis incursio infernalis adversarii, omnis legio, in nomine et virtute Domini Nostri Jesu + Christi, eradicare et effugare a Dei Ecclesia, ab animabus ad imaginem Dei conditis ac pretioso divini Agni sanguine redemptis +. Non ultra audeas, serpens callidissime, decipere humanum genus, Dei Ecclesiam persequi, ac Dei electos excutere et cribrare sicut triticum +. Imperat tibi Deus altissimus +, cui in magna tua superbia te similem haberi adhuc praesumis; qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritaris venire. Imperat tibi Deus Pater +; imperat tibi Deus Filius +; imperat tibi Deus Spiritus Sanctus +. Imperat tibi majestas Christi, aeternum Dei Verbum, caro factum +, qui pro salute generis nostri tua invidia perditi, humiliavit semetipsum facfus hobediens usque ad mortem; qui Ecclesiam suam aedificavit supra firmam petram, et portas inferi adversus eam nunquam esse praevalituras edixit, cum ea ipse permansurus omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Imperat tibi sacramentum Crucis +, omniumque christianae fidei Mysteriorum virtus +. Imperat tibi excelsa Dei Genitrix Virgo Maria +, quae superbissimum caput tuum a primo instanti immaculatae suae conceptionis in sua humilitate contrivit. Imperat tibi fides sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, et ceterorum Apostolorum +. Imperat tibi Martyrum sanguis, ac pia Sanctorum et Sanctarum omnium intercessio +.