03 декабря 2012 года в03.12.2012 15:00 0 0 10 1

Exorcizo te, immundissime spiritus, omnis incursio adversarii, omne phantasma, omnis legio, in nomine Domini nostri Jesu Christi eradicare, et effugare ab hoc plasmate Dei. Ipse tibi imperat, qui te de supernis caelorum in inferiora terrae demergi praecepit. Ipse tibi imperat, qui mari, ventis, et tempestatibus impersvit. Audi ergo, et time, satana, inimice fidei, hostis generis humani, mortis adductor, vitae raptor, justitiae declinator, malorum radix, fomes vitiorum, seductor hominum, proditor gentium, incitator invidiae, origo avaritiae, causa discordiae, excitator dolorum: quid stas, et resistis, cum scias. Christum Dominum vias tuas perdere? Illum metue, qui in Isaac immolatus est, in joseph venumdatus, in sgno occisus, in homine cruci- fixus, deinde inferni triumphator fuit. Sequentes cruces fiant in fronte obsessi. Recede ergo in nomine Patris et Filii, et Spiritus Sancti: da locum Spiritui Sancto, per hoc signum sanctae Cruci Jesu Christi Domini nostri: Qui cum Patre et eodem Spiritu Sancto vivit et regnat Deus, Per omnia saecula saeculorum. Amen.Exorcizamus te, omnis immundus spiritus, omnis satanica potestas, omnis incursio infernalis adversarii, omnis legio, omnis congregatio et secta diabolica, in nomine et virtute Domini Nostri Jesu Christi, eradicare et effugare a Dei Ecclesia, ab animabus ad imaginem Dei conditis ac pretioso divini Agni sanguine redemptis. Non ultra audeas, serpens callidissime, decipere humanum genus, Dei Ecclesiam persequi, ac Dei electos excutere et cribrare sicut triticum. Imperat tibi Deus altissimus, cui in magna tua superbia te similem haberi adhuc praesumis; qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritaris venire. Imperat tibi Deus Pater; imperat tibi Deus Filius; imperat tibi Deus Spiritus Sanctus. Imperat tibi majestas Christi, aeternum Dei Verbum, caro factum, qui pro salute generis nostri tua invidia perditi, humiliavit semetipsum facfus hobediens usque ad mortem; qui Ecclesiam suam aedificavit supra firmam petram, et portas inferi adversus eam nunquam esse praevalituras edixit, cum ea ipse permansurus omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Imperat tibi sacramentum Crucis, omniumque christianae fidei Mysteriorum virtus. Imperat tibi excelsa Dei Genitrix Virgo Maria, quae superbissimum caput tuum a primo instanti immaculatae suae conceptionis in sua humilitate contrivit. Imperat tibi fides sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, et ceterorum Apostolorum. Imperat tibi Martyrum sanguis, ac pia Sanctorum et Sanctarum omnium intercessio.

Комментарии

Зарегистрируйтесь или войдите, чтобы добавить комментарий

Новые заметки пользователя

BABYUCANDRIVEMYCAR — Perfect Mind

0

Exorcizo te, immundissime spiritus, omnis incursio adversarii, omne phantasma, omnis legio, in nomine Domini nostri Jesu Christi eradicar...

0

Беон лажает и от этого печально

0

Да неужели я решила наконец - то заняться совершенствованием английского? Ну да, не зря 15 лет его учила ведь..

0

Это странное чувство, когда тебя любят.

0

Пытаюсь вспомнить, откуда пошел мой ник. Сэт… Египетский зловредный божок, которого я искренне люблю всю свою жизнь. Сколько себя ...

0

Отличная композиция, кстати, я про Twisted Sister – We're Not Gonna Take It. Вообще денек такой сладкий, что я не могу поверить. Вы...